- PERIPATETICI
- PERIPATETICIPhilosophi Athenis, quorum originem ita assignat Cicero, Academicar. Quaestion. l. 1. c. 4. Platonis autem auctoritate, inquit, qui varius et multiplex, et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum: qui rebus congruentes, nominibus differebant. Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato Philosophiae quasi heredem reliquisset; duos autem praestantissimos studiô, atque doctrinâ Exnocratem Calcedonium, et aristotelem Stagiritem: qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lyceo: illi autem, qui Platonis instituô in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant, et sermones habere soliti, ex loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi, certam quandam disciplinae formulam composuerunt, et eam quidem plenam ac refertam: illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus, et nullâ affirmatione adhibitâ, consuetudinem disserendi reliquerunt. Eandem Peripateticorum originationem tradit Laertius in Aristotele; Hesychius quoque: Η῾ δὲ Περιπατητικὴ φιλοςθοφία ἐκλήθη, δὶα τὸ εν Περιπάτῳ, ἠτοι κήπῳ κατ άρξαι αὐτῆς Α᾿ριςτοτέλην. Sed Ammonius in Categor. auctor est, Platonem ipsum docuisse ambulantem: atque ab hoc primo Peripatetico, post eius excessum, Xenocratis auditores vocatos Peripateticos ex Academia, Aristotelis autem Peripateticos, ex Lyceo; Tandem Xenocraticos, nomine Peripatetici omissô, a loco solum dictos Academicos: et contra Aristoteleos, nomine loci praeteritô, ab actione solum vocatos Peripateticos. Vide Diog. Laert. in Aristot. et Voss. de Philos. sect. c. 17. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.